Ecclesiasticus*

Caput 1: Versus 34

Sapientia enim et disciplina.RAB. Sicut saepe dictum est,Timor Domini sapientiae et disciplinae custodia estProv. 13., cui convenit fides recta, et morum temperantia, quia sine fide impossibile est placere Deo, et bonorum vita semper tranquilla est; unde in Matthaeo:Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestrisMatth. 11.. Qui enim vere timet Deum, non potest esse sine fide, et operibus bonis, quae replent hominem virtutibus, et Deo acceptabilem faciunt. Unde:Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluamEccle. 2..
(* Traductions européennes)