Ecclesiasticus*

Caput 1: Versus 38

Attende in illis,etc. Manifestum est, quod qui sequitur haereticos, animae suae acquirit damnationem, quia in judicio revelabuntur occulta cordium, et reddetur unicuique secundum opera sua,Disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendaciumPsal. 61.. Qui abominatur virum sanguinum et dolosum; unde: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Et alibi:Veniet Dominus servi illius, et dividet eum; partemque ejus ponet cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentiumMatth. 24..
(* Traductions européennes)