Ecclesiasticus*

Caput 13: Versus 19

Omne animal.Ad superiora respicit, ut divitum, scilicet, et potentum societatem declines, et ei conjungaris, qui studio et religione tibi consors est. Haec est enim amicitia firma, quam similitudo virtutum sociat.Si communicabit.Rapacitas lupi cum agni innocentia non convenit, nec avari rabies cum modestia simplicis. Nulla enim communicatio munditiae cum immunditia:Sicut enim canis revertitur ad vomitum, ita qui iterat stultitiam suamProv. 6.. Nulla ergo parilitas superbi divitis cum humilitate pauperis Christi.
(* Traductions européennes)