Ecclesiasticus*

Caput 2: Versus 14

Vae duplici corde,etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit,Vae duplici corde et labiis scelestis.Qui enim prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi poenituerit, in aeternum peribit.Duabus viis terram ingredientisqui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quaerit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur.
(* Traductions européennes)