Ecclesiasticus*

Caput 20: Versus 16

Hodie foeneratur,etc. Instabilitatem haereticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in praesenti retributionem quaerit, odibilem se facit: unde,Voca pauperes et debiles, caecos, claudos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione justorumLuc. 14..
(* Traductions européennes)