Ecclesiasticus*

Caput 22: Versus 19

Loramentum.Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quae faciunt prosperantur; fundamentum autem aedificii, apostolos vel prophetas, quorum praedicatio Ecclesiam sustinet.Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento aedificii non dissolvitur:quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinae apostolorum, indissolubile facit Ecclesiae aedificium.
(* Traductions européennes)