

Ecclesiasticus*
Caput 3: Versus 15
Eleemosyna.Scilicet quae peccatum delet. Hostia enim quae pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel caeteris pauperibus miseretur, justitiae praemium recipiet a peccatis absolutus.Beati misericordes, quoniam[Matth. 5.], etc. Et alibi:Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.[Prov. 19.]. Hinc Daniel ad Nabuchodonosor:Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum[Dan. 4.], si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait:Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis[Luc. 11.].