Ecclesiasticus*

Caput 34: Versus 23

Dona iniquorum.Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciae suae intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt.
(* Traductions européennes)