Ecclesiasticus*

Caput 38: Versus 5

Nonne a ligno.Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Israel aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.
(* Traductions européennes)