Ecclesiasticus*

Caput 6: Versus 14

Amicus fortis.Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde:Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobisJoan. 15., etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde:Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobisIbid..
(* Traductions européennes)