Ecclesiasticus*

Caput 6: Versus 33

Fili, si attenderis.Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui verae sapientiae, quae Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animae suae disciplinae eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanae, sed pro ipsius boni amore impendat, ut verae sapientiae fructum percipiat.
(* Traductions européennes)