Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 27: Versus 19

Pro tribunali.Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum.Uxor ejus.Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judaei vigilantes intelligere noluerunt.Nihil tibi.Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judaeorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.
(* Traductions européennes)