Exodus*

Caput 18: Versus 1-4

Cumque audisset Jethro,etc. Quod Moyses liberaturus filios Israel dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia praedicatores cum mittuntur ad opus praedicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.
(* Traductions européennes)