Exodus*

Caput 18: Versus 12-25

Obtulit ergo Jethro,etc.AUG. in Locutionibus, locut. 85.Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta,etc.Sumpsitproobtulit,posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebraeorum qui educti sunt de terra Aegypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum coepit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat.Veneruntque,etc.ORIG., ubi supra.Alia littera:Venerunt,inquit,presbyteri Aaron, et omnis Israel manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit:Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudusGen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1:Tibi soli peccavi,etc. Qui malum coram Deo facit, continuo poenitet, et dicit,Peccavi.Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum poenitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere.ORIG.Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia.Coram Deo,etc.AUG., quaest. 66.Quaeritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.
(* Traductions européennes)