Exodus*

Caput 18: Versus 21-23

Provide autem,etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Praefigurabatur etiam quod doctrina gentium Judaeorum scientiam et superbiam superaret; et quae in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quaecunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret.Et constitue,etc.ORIG., hom. 11.Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quae ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Caeteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui praesunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui praesunt minoribus judiciis, quae ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro saeculo servandam puto. Unde Matth. 19:Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim,etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit PaterJoan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5:Quia reus erit concilii;de alio autem, Matth. 12:Reus erit gehennae ignis.Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo praestabimus rationem, sicut de perjurio.Reddes autem Domino juramenta tua.Matth. 12:Reginaquoqueaustri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam.Ecce aliud genus judicii, Matth. 13:Qui habet aures audiendi, audiat:haec enim omnia umbra sunt coelestium et imago futurorum.IDEM.Sicut scriptum est Eccle. 1:Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu,nec nos satiari possumus considerando quae scripta sunt, quibus nos aedificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebaturExod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quaecunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis praesunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes hominesNum. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quae dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judaei dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lexHebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quae modo carnaliter non possunt; potest lex leprae spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.
(* Traductions européennes)