Exodus*

Caput 18: Versus 5-11

Venit ergo Jethro,etc.ORIG., hom. 11 in Exod.Alia littera:Post haec venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum.Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Aegyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Aegyptum, et subire agones Aegyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Aegyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Aegyptum, factus est sicut stellae coeli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Aegyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Aegyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Aegyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.
(* Traductions européennes)