Exodus*

Caput 2: Versus 2

Et videns,etc.CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quae videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judaeus, dicens:Nunquid me occidere tu vis?et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret.ORIG., hom. 2.Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur:Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuamPsal. 44.. Haec est ergo quae exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quae contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiae suscepit, et miserta est infantis; haec veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judaeorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiae aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litterae, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit:Ego in non gentem in aemulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo.Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litterae velut tegmen obscurum; quae parva ejus sunt et lactantia comedamus; quae perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiae.
(* Traductions européennes)

Bible Française

2 La femme devint enceinte, et mit au monde un garçon. Elle vit que l'enfant était beau et le cacha durant trois mois.

Parole de Vie

2 Cette femme devient enceinte et elle met au monde un garçon. Elle voit que l'enfant est beau. Alors elle le cache pendant trois mois.

Louis Segond (Nouvelle)

2 Cette femme fut enceinte et mit au monde un fils. Elle vit qu'il était beau et elle le cacha pendant trois mois.

Français Courant

2 La femme devint enceinte, puis mit au monde un garçon. Elle vit que l'enfant était beau et le cacha durant trois mois.

Colombe

2 Cette femme devint enceinte et enfanta un fils. Elle vit qu'il était beau et elle le cacha pendant trois mois.

TOB

2 La femme conçut, enfanta un fils, vit qu’il était beau et le cacha pendant trois mois.

Segond (Originale)

2 Cette femme devint enceinte et enfanta un fils. Elle vit qu'il était beau, et elle le cacha pendant trois mois.

King James

2 And the woman conceived, and bare a son: and when she saw him that he was a goodly child, she hid him three months.

Reina Valera

2 La cual concibió, y parió un hijo: y viéndolo que era hermoso, túvole escondido tres meses.