Exodus*

Caput 2: Versus 9-11

Adultumque tradidit,etc.RAB.Refert Josephus quod filia Pharaonis adultum Mosen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moses projecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, voluit interficere eum, dicens quia Aegyptus esset subvertenda per ipsum sicut ex oraculo daemonum acceperat. Sed Pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfectae esset aetatis, missus est a Pharaone contra Aethiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibides, id est ciconias Aegyptiacas, castraque metatus proferebat eas, ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Aethiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit, et nupsit: inde est quod Aaron et Maria jurgati sunt adversus Mosen propter Aethiopissam uxorem.
(* Traductions européennes)