Exodus*

Caput 20: Versus 5-11

Non adorabis,etc. Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis invitus adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus, cum sciat quia idolum nil est. Colere vero est toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores.Ego sum Dominus,etc. Vide benignitatem Dei: ut nos doceat et perfectos faciat, fragilitatem humanorum affectuum non recusat; omnia agit et patitur propter nos, notis et usitatis nobis loquitur affectibus.ORIG., ubi supra.Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta est legibus viriEph. 5., aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ingreditur ad meretricem, scit quod ad prostitutam et cunctis patentem ingressus est, ideo de aliis indignari non potest. Qui legitimo utitur matrimonio, non patitur uxorem peccare, sed accenditur zelo ad servandam castitatem matrimonii, ut possit legitimus fieri pater. Sic omnis anima aut prostituta est cum daemonibus, et habet plures amatores ut intrent ad eam, modo spiritus fornicationis, modo avaritia, post hunc veniet spiritus superbiae et alii plurimi; alter tamen alteri non invidet, nec zelotypia movetur, sed sese invicem invitant; unde,adducit secum alios septem spiritus nequiores se,etc.Luc. 11.Sic nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quae daemonibus est prostituta; si vero conjuncta fuerit viro legitimo, id est Christo, etiamsi aliquando fuerit peccatrix, ultra eam peccare non patitur, nec ferre potest ut alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, et defendit conjugii castitatem; si autem viderit eam temerantem conjugii jura, et occasionem quaerere peccandi, dat ei libellum repudii; unde Isa. 50:Propter iniquitates vestras dimisit matrem vestram;haec qui loquitur et zelans est et zelo commotus hoc dicit. Est etiam novum genus hoc bonitatis ejus, ut etiam post adulterium revertentem et toto corde poenitentem suscipiat. Unde:Nunquid mulier si exierit a viro, et dormierit cum alio viro, revertens revertetur ad virum suum?etc. Et alibi:Et postquam fornicata es in his omnibus, dixi: Revertere,etc.Jer. 3.Hic ergo Deus zelans si requirit et desiderat animam tuam sibi adhaerere, si servat, corripit et indignatur, velut zelotypia quadam erga te usus, spem tibi esse salutis agnosce. Si vero correptionem contemnis, discedit a te zelus ejus, secundum illud:Propterea discedit zelus meus a te,etc.Ezech. 16.Vide misericordiam et pietatem Dei; quando vult misereri, indignari se dicit et irasci, sicut per Jeremiam dicit:Dolore et flagello castigaberis, Hierusalem, ut non abscedat anima mea a teJer. 6..Flagellat enim omnem filium quem recipitHebr. 12.. Hoc autem terribile, hoc extremum, si non corripimur pro peccatis: cum enim modum peccandi excedimus, auferetur a nobis etiam zelus Dei, nec ultra irascitur.Visitans iniquitatem,etc.ORIG.Reddens peccata patrum in filios, etc. Aiunt haeretici quod non boni Dei sermo sit, qui pro peccatis alterius alterum dicat plecti; Deum tamen legis justum dicunt, nec possunt ostendere quomodo injustus sit, si alium alio peccante punit. Sed interior homo noster aut dicitur habere Deum Patrem, si secundum Deum vivit; aut diabolum, si voluntatem illius facit; unde Joan. 8:Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.Sicut ergo semen Dei in nobis est, cum verbum Dei servantes non peccamus, secundum illud I Joan. 3,Qui ex Deo est, non peccat, quia semen Dei manet in eo;ita cum a diabolo suademur ad peccandum, semen ejus suscipimus; cum facimus quod suadet, jam genuit nos, nascimur enim ejus filii per peccatum. Sed quia fere sine adjutorio non peccamus, sicut adulterium nemo solus committit, necesse est adulteram consortem fieri, et si non plures, necesse est aliquem vel aliquam ministerio sceleris adjungi: qui omnes, velut unus ex altero, secundum persuasionis ordinem, generati, ex diabolo progeniem ducunt; velut in traditione Domini diabolus intravit in cor Judae, et primum filium peccati genuit, qui solus hoc facere non potuit; abiit ergo ad Scribas et Pharisaeos et pontifices; nascitur ergo ex Juda generatio tertia, et quarta peccati. Videamus ergo quomodo peccata patrum reddit Deus in filios in tertiam et quartam progeniem, et non in ipso. De patribus enim nihil dicitur. Diabolus ergo, quia jam peccandi modum excessit, tanquam vestimentum concretum in sanguine non erit mundus in hoc saeculo; non flagellatur pro peccato; omnia enim ei servantur in futurum. undeMatth. 8.:Quid venisti ante tempus torquere nos?Redduntur autem peccata in filios quos genuit per peccatum, qui in carne positi flagellantur.Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivatEzech. 33.. Misericors ergo reddit peccata patrum in filios, quia diabolus et angeli ejus, qui etiam peccati patres efficiuntur, indigni sunt quod in praesenti corripiantur: filii eorum, et qui per ipsos ad societatem peccati asciti sunt, recipiunt in praesenti quod gesserunt, ut, purgati, diabolo in poena socii non efficiantur. Undepsalmo 88:Visitabo in virga iniquitates eorum,etc.,misericordiam autem meam non auferam ab eis.Deus enim zelans est, et animam quam sibi despondet in fide non vult in contaminatione peccati permanere, sed cito purgari. Si autem noluerit purgari, in interitu eorum ridebit, dicens eis Matth. 25:Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,etc. Sciamus ergo nos in praesenti corripi, ut in futuro quiescamus. Unde:Cum castigamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.ID.In hoc sermone solent nos haeretici suggillare, quod non sit boni Dei sermo, qui pro peccatis alterius alium judicat. Sed qui Deum legis mandantem haec dicent non bonum, justum tamen dicunt: nec ipsi quidem possunt ostendere quomodo justitiae videatur convenire si alio peccante alius puniatur.ISID.Primum mandatum prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium interficit saeculi amorem; quartum, impietatem; quintum, crudelitatem; sextum, fornicationem; septimum, rapacitatem; octavum perimit falsitatem; nonum, mundi cupiditatem; decimum, adulterii cogitationem. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus populus Dei regatur et daemones occidantur. In duabus enim tabulis scripta est lex propter duo Testamenta significanda: vel quia sunt praecepta duo dilectionis Dei et proximi,in quibus tota lex pendet et prophetaeMatth. 22.. In una enim tria praecepta, quae ad dilectionem Dei pertinent; in altera vero septem, quae ad societatem proximi. Lapideae vero fuerunt tabulae, quia cor Judaeorum erat lapideum et insensibile, durum et stolidum; unde Ezech. 36:Auferam cor lapideum, et dabo eis cor carneum.Et Apostolus aitII Cor. 3.:Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus,quae sentiant scilicet et intelligant.
(* Traductions européennes)