

Exodus*
Caput 33: Versus 8
Cumque egrederetur,etc.[GREG., hom. 13 in Ezech.]Hebraeus populus de Aegyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur.Aspiciebantque,etc.[STRAB.]Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litterae. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulae ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant.Loquebatur autem Dominus.Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum[sicut est]quisquam videre potuit, unde:Regi autem saeculorum immortali, invisibili,etc. Et alibi:Lucem habitat inaccessibilem,etc.[I Tim. 1, 6.].[GREG., in I Reg., cap. 10.]Facies Deicognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in coelo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quae ipse est.Si ergo inveni gratiam,etc.[AUG., quaest. 151.]His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.