

Exodus*
Caput 37: Versus 4
Vectes quoque.[ISID., ibid.]Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant.