Exodus*

Caput 40: Versus 33

Nec poterat Moyses,etc.STRAB.Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturae valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excaecat eos.AUG., quaest. 176 in Exod.Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem.In tabernaculo autem Domini erant tabulae, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quae omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam praesentem, in qua sunt tabulae, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem aeternae beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiae administratio; in libro Numerorum Evangelica praedicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticae administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicae praedicationis; in Deuteronomio consummatio aeternae benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quae filiis Israel in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiae. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Israel, de historiali Aegypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Israelitarum de vera Aegypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animae fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Israelitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici coelestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur praesens Ecclesia, et diversae personae fidelium diversis officiis deputatae, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiae et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione coeli et terrae, et de introitu filiorum Israel in Aegyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiae congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Graece, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Israel de Aegypto agit. Sed quaeri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quae est corporalis exitus filiorum Israel de Aegypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Aegypto, ut sicut fuimus conformes saeculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Israel in Aegyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et coepit affligere populum; deinde de plagis-Aegypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Aegyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur.Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quae est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium.
(* Traductions européennes)

Bible Française

33 Moïse fit dresser les tentures de la cour, tout autour de la demeure et de l'autel, et il fit suspendre le rideau à l'entrée de la cour. Il mit ainsi un terme aux travaux.

Parole de Vie

33 Moïse fait dresser les tentures de la cour autour de la tente sacrée et de l'autel. Des artisans fixent le rideau à l'entrée de la cour. Moïse finit les travaux de cette façon.

Louis Segond (Nouvelle)

33 Il installa la cour autour de la Demeure et de l'autel et mit le rideau à la porte de la cour. C'est ainsi que Moïse acheva les travaux.

Français Courant

33 Moïse fit dresser les tentures de la cour, tout autour du sanctuaire et de l'autel, et suspendre le rideau à l'entrée de la cour. Il mit ainsi un terme aux travaux.

Colombe

33 Il dressa le parvis autour du tabernacle et de l'autel et mit le rideau à la porte du parvis. Ce fut ainsi que Moïse acheva l'ouvrage.

TOB

33 Il dressa le parvis autour de la demeure et de l’autel et il plaça le rideau de la porte du parvis. Moïse acheva ainsi tous les travaux.

Segond (Originale)

33 Il dressa le parvis autour du tabernacle et de l'autel, et il mit le rideau à la porte du parvis. Ce fut ainsi que Moïse acheva l'ouvrage.

King James

33 And he reared up the court round about the tabernacle and the altar, and set up the hanging of the court gate. So Moses finished the work.

Reina Valera

33 Finalmente erigió el atrio en derredor del tabernáculo y del altar, y puso la cortina de la puerta del atrio. Y así acabó Moisés la obra.