Exodus*

Caput 5: Versus 4-8

Quare, Moses et Aaron, sollicitatis,etc.ORIG., ibid.Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quaerunt: haec erant tunc verba Pharaonis, haec et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebraeorum, paleas non dari, opus exigi; haec passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hae sunt enim paleae quae dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae.
(* Traductions européennes)