Exodus*

Caput 7: Versus 1-6

Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum,etc.AUG. Quaest. 17 in Exod., tom 3.Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiamerit os tuum, et tu illi in his quae ad Deum;non dictum est,tu illi Deus.Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire.GREG. hom. 8 super Ezech.Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic:Constitui te deum Pharaonis.Et alibi:Applica illum ad deos.Et alibi:Deus stetit in synagoga deorum,etc. Essentialiter sicut hic:Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob,quod volens Paulus discernere ait:Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in saecula.Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus.AUG. Quaest. 18 in Exod.Assidue dicit Deus, etc.usque ad indurabo,id est, quam durum sit demonstrabo.
(* Traductions européennes)