Exodus*

Caput 7: Versus 17-19

Aquam fluminis,etc.STRAB.Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhaeserit vivere non poterit.ORIG.Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebraeorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquae Aegypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in poenas et reatum sanguinis exiguntur. Unde:Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hacMatth. 23..
(* Traductions européennes)