Exodus*

Caput 8: Versus 2-6

Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,etc.STRAB.Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quae calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quae rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat.ORIG.Ranae significant carmina poetarum, quae inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit.RAB.Secundum praeceptum:Non accipies nomen Dei tui in vanum.Nomen Dei veritas est: ipse enim ait:Ego sum veritas.Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur;quienimloquitur mendacium, de suo loquitur.Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo praeceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18:Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum.Audi ranas:Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum,etc.
(* Traductions européennes)