Exodus*

Caput 8: Versus 26-31

Abominationes.Perversi abominantur bona Aegyptii, id est, cives hujus saeculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via.AUG. Quaest. 28.In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Israelitae receperunt in Aegypto. Sic enim sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita justorum.STRAB.Historice.Aegyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Aegyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Aegyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant.GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2.Aegyptus muscis percutitur, etc.,usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.
(* Traductions européennes)