Exodus*

Caput 8: Versus 7-9

Fecerunt autem malefici,etc.AUG., quaest. 23.Quaeritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quaestio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Aegypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Israel habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicae potentiae; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.
(* Traductions européennes)