Exodus*

Caput 9: Versus 1-6

Dixit autem Dominus ad Moysen,etc.PROCOP.Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quae nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundae partim immundae conditionis cameli perhibentur. Caeterum quia haec plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem.ORIG., hom. 4.Quinto loco animalium nece vel pecudum Aegyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et caetera portenta deorum, quae Aegyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium.RAB. in Exod., tom. 2.Quintum praeceptum est:Non maechaberis,etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.
(* Traductions européennes)