Exodus*

Caput 9: Versus 13-15

Induravitque Dominus cor,etc.ORIG., ibid.Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enimquia induravit Dominus cor Pharaonis,etc. Rursus in septima cum grando et ignis Aegyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebrae palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Israelitae discessissent, ita dicitur:Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et servorum ejus, et insecutus est eos.Sed et cum Moyses de terra Madian ad Aegyptum mittitur et praecipitur ei facere prodigia, additur:Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis,etc. Hinc primum dictum est a Domino:Ego indurabo cor Pharaonis,etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Israel dicitur:Ego indurabo cor Pharaonis,etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2:An divitias bonitatis ejus, et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit,etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quaestionem super hoc proponens, dicit:Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat,etc. Addit etiam his:O homo, tu qui es qui respondeas DeoRom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quaestionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi aitII Cor. 12.:Et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quaestionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9:O homo, quis es qui respondeas Deo.RAB.Septimum praeceptum:Non furaberis;septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua caecitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.
(* Traductions européennes)