Exodus*

Caput 9: Versus 23-29

Extenditque Moyses virgam,etc.ORIG., ubi supra.Illud quoque notandum, quod quaedam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Aegypto, quaedam Moses, quaedam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terrae et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicae. In septima elevat manum in coelum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in coelum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in coelum, et fiunt tenebrae et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur:Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Aegypti.IDEM.Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed,vade in occursum ejus,etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum:Intra ad Pharaonem,etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quiadigitus Dei est hic.In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Aegyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicae cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare praecipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] praecipitur ad coelum extendere manus, ut fiant tenebrae palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Aegypto.Et Dominus dedit tonitrua,etc.ID., homil., 4.Vide temperamentum divinae correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12:Ignem veni mittere in terraLuc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.IDEM.Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur:Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum,etc. In tertio magi cedunt, dicentes:Digitus Dei est hic,etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit:Euntes immolate Domino Deo,etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus,vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui,etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens:Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum.In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens:Ite et servite Domino Deo vestro.In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit:Surgite, exite de populo meo, vos et filii Israel,etc. Et adjungit:Benedicite autem et me.Non possunt haec explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum ApostolumI Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.
(* Traductions européennes)