Exodus*

Prothemata: Incipit

Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HAEC SUNT NOMINA; Graece id est, EXITUS.RAB.In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Israel de Aegypto corporalis noster exitus de Aegypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Aegyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebraeorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De coelo datur manna, et aqua de petra.Hic est panis qui de coelo descenditJoan. 6.et doctrina Christi. In monte dantur praecepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiae ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait:Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt,etc.I Cor. 10.Hinc quoque Joannes:Facta sunt haec,inquit,ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eoJoan. 19..BED.Veelle SemothGraece: exodus, exitus vel egressus Latine.
(* Traductions européennes)