Genesis*

Caput 11: Versus 31-32

In Ur Chaldaeorum.HIERON.In Hebraeoin Ur Chesdimid est,in igne Chaldaeorum.Hic fabulantur Hebraei quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne effugerit. Unde ad eum dicitur:Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldaeorum.Aram patris Melchae.Ibid.Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abrae et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiae fuerant prohibitae, quae in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratae.Tulit itaque Thare Abram,etc.,usque,facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.AUG.Prius dicitur,quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est.Et dictum est Abrae ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum praecepisse, etc., usque ad a quo Judaei dicti propter regiam tribum.
(* Traductions européennes)