Genesis*

Caput 13: Versus 15-17

Omnem terram,etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terrae tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, haec praecipue dabatur quae videbatur. Unde et addidit:Surge et perambula terram,etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Israel semen Abrae secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit.Tibi dabo.Christo promittitur haereditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit:Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuamPsal. 2.Et psalmo LXXI:Et dominabitur a mari usque ad mare.
(* Traductions européennes)