Genesis*

Caput 13: Versus 3-5

In Bethel,etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quae prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel,domus Dei;Hai,oculusvelfons:bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino aedificavit, quia sancti a mundi principe et saeculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum praesentis vitae considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad coelestem Hierusalem, feliciter tendunt.
(* Traductions européennes)