Genesis*

Caput 13: Versus 6-9

Erat quippe substantia eorum multa,etc.Ne quaeso sit,etc. Nos quoque nihil concordiae et charitati praeponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abrae controversiam significat inter pastores catholicos et subversores haereticos. Unde et Lot haeresiarchas significat, quideclinansinterpretatur; et circa Jordanem, id estdescensum,regionem sibi elegit. Pastores ejus, haereticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abrae catholicos doctores significant, qui haereticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3:Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita:et hoc inter gentes Chananaei et Pheresaei, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et haereticos, quorum sit regnum coelorum, solet esse contentio.Fratres enim sumus.Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judaei. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.
(* Traductions européennes)