Genesis*

Caput 15: Versus 5-8

Suspice coelum,etc. Superius dixit:Erit semen tuum sicut arena maris,quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenae comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellae fulgentes.RAB.Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei:Sic faciam semen tuum,id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur:Sic erit semen tuum,etc., id est, copiosa erit gens Judaeorum, sed arida et infecunda.
(* Traductions européennes)