Genesis*

Caput 17: Versus 11-13

Carnem praeputii.RAB. STRAR.Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quae in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendae sunt, id est obturandae, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio.ALCUIN. in Gen., tom. 1Ideo autem Abrahae circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim praevaricatores generaverunt ad mortem.Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi praecepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram,pater excelsus;Abraham,pater multarum gentium.
(* Traductions européennes)