Genesis*

Caput 17: Versus 23-27

Tulit autem Abraham,etc. Non intendebat Deus ut tantum praeputium carnis Abrahae et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, aeterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3:Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus.Et alibi, Rom. 2:Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio.Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, praeputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8:Qui habet aures audiendi, audiat;incircumcisis auribus verba sapientiae et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem praeputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio praeputii servatur in carne. Qui autem non obscoenis desideriis, vel sensibus haereticis, et blasphemis assertionibus, moechatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest:Beati mundo cordeMatth. 5,etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiae odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra praescriptam legem luxurient, incircumcisa.HIERON.-STRAB.Quaeri solet quomodo feminae salvabantur, quae non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde:Fide purificans corda eorum.
(* Traductions européennes)