Genesis*

Caput 17: Versus 5-7

Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram.HIERON.Dicunt Hebraei quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est,hlitteram Abrahae, et Sarae addiderit. Dicebatur autem Abram, quod estpater excelsus;postea dictus est Abraham, quod estpater multarum,namgentiumin nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Graecos et nosalittera videatur addita,hlittera addita dicatur: idioma enim Hebraeae linguaehconsuevit scribere etalegere: sicut econtrario,hpronuntiare etascribere.
(* Traductions européennes)