Genesis*

Caput 18: Versus 17-19

Num celare potero Abrahae quaegessurus sum.Bene Dominus Abrahae secreta sua committit, quem voluntatis suae et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus eratin quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditiII Cor. 2.Promittit quoque Abrahae non solum praemia, sed obedientiae filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac,in gentem magnam futurus,et quodin eo benedicentur omnes gentes terrae.Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.
(* Traductions européennes)