

Genesis*
Caput 18: Versus 20
Clamor Sodomorum et Gomorrhae,etc.[AUG. Q. in Gen.]Si haec verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quaestio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Saepe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanae infirmitati conveniat.[GREG. lib. V Moral., cap. 7]Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.