Genesis*

Caput 18: Versus 21-23

Descendam et videbo,etc.GREG., Moral., c. 33Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et eos igne judicii ante judicii diem praevenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur.GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. 1Quo descenderet Deus, ut quae essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostrae ignorantiae exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret.HILAR., lib. 9, de Trin.Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiae diminutio, sed temporis plenitudo.
(* Traductions européennes)