Genesis*

Caput 18: Versus 24-26

Si fuerint quinquaginta justi,etc.ISID.Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, poenitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus poenitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad poenitentiam converti, illico ardorem immoderatae luxuriae igne gehennae compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.
(* Traductions européennes)