Genesis*

Caput 18: Versus 27

Loquar ad Dominum,etc.GREG. lib. XVIII Moral., c. 33Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait:Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis,etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quae super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat:Memento, Domine, quoniam pulvis sumPsal. 10,etc.Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiae opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et aeternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormentaLuc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen:Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis,etc. Quid divitias suas aestimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, aestimabat. Qua ergo poena feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?
(* Traductions européennes)