Genesis*

Caput 18: Versus 28-33

Quinque fuerint.Quinque civitates igneis imbribus combustae. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi.Quid si inventi,etc.ALC.Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahae ad exaggerationem iniquitatis SodomorumDecem.Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur.Dixit.Sciebat enim nec unum ibi esse praeter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam:Videte si inveniatis hominem facientem justitiamJer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis.
(* Traductions européennes)