

Genesis*
Caput 19: Versus 1
Veneruntque duo angeli,etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahae apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt invespere,quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiae.Qui cum vidisset,etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahae apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturae et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13:Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis.[Glossa Graeca.]Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.