Genesis*

Caput 19: Versus 17-19

In monte.STRAB.Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19.Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes,etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad saecularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis praecipitari. Unde I Cor. 7:Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat.Nec possum in monte:scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.
(* Traductions européennes)