Genesis*

Caput 19: Versus 26-28

Respiciensque uxor ejus.ISID.Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9:Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei.Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17:Mementote uxoris Lot,ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.
(* Traductions européennes)