Genesis*

Caput 20: Versus 2-6

Dixitque de Sara,etc.AUG.Quaeri solet quomodo in illa aetate Abraham pro Sarae pulchritudine periclitari timuerit: sed formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat.Dixitque de Sara,etc.ISID., in Gen., tom. 6Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque adNolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est.Dixitque,etc.AUG.Quod dicitur Abimelech pro Sara,Et peperci tibi ne peccares in me,advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahae, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quae putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.
(* Traductions européennes)